1 Samuel 4

Vir videns Deum, vel fortis cum Deo, hi sunt credentes. Philistiim cadentes poculo, scilicet daemones, qui poculo superbiae inebriati et ipsi ceciderunt, et homines pervertere festinant. Contra quos Israel, id est fideles ne cedant, sed superent, castrametantur juxta lapidem adjutorii, id est legem Christi, ubi lapis, id est Christus, invenitur, de quo: Sed dum fideles in lege Domini meditantur, ut Deum inveniant adjutorem, id est furorem novum, tunc quia fideles immundi Spiritus divinis legibus amplius insistere conspiciunt, ideoque acriora ac nova certamina construunt, unde in suis viribus confidentes et in humana sapientia gloriantes, ac per hoc gratiam Evangelii contemnentes, quasi quatuor millia, immundi spiritus facile prosternunt. Lapis adjutorii quem postea Samuel posuit in signum, quando primum auxiliatus est ei Dominus. RAB. Locus est juxta vicum Esron civitatis Israel, ubi dimicavit Saul in sorte Aser, et interpretatur furor novus vel apprehendens; qui enim iram Domini meruerunt, ab hostibus comprehensi sunt. . Filii Israel tulerunt arcam ubi capta est. Et fideles ex Judaeis duo testamenta ad gentes transtulerunt. Tabula enim erat super arcam quam protegebant Cherubin alis, ubi apparebat Dominus per angelum et loquebatur. Cherubin plenitudo scientiae, quae in Christo et in duobus testamentis invenitur. Clamor grandis vox praedicatorum roborata miraculis ex duobus prolata testamentis. A voce praedicationis sapientes saeculi, daemones quoque ingemuerunt, credentes se superari. . Judaei unum Deum colunt, sed gentes suo more loquuntur. . Arca ab alienigenis capta testamentum ad gentes transiturum significat. . RAB. Haec Josephus ita refert, etc., usque ad ex domo Eleazari denuo receperunt. . Et ruente Heli de sella pontificis sedes remanet vacua, et gloria sacerdotum est exstincta. Moritur Heli, moriuntur et filii, quia deficit pontificatus cum sacerdotio veteri. Uxor sacerdotis non ante interiit, quam virum peperit; nec synagoga ex toto interiit antequam primitivo ecclesia quae ex ipsa erat credidit. Evidenti signo figuratur, quia exstincto carnali sacerdotio Judaeorum, exstinguitur carnalis synagoga quae ei carnaliter adhaerebat. Credentes synagogam consolantur, sed desperans minime animadvertit, nec sobolem novam deputat gloriae, sed ignominiae. Unde sequitur: Cabhod, gloria; Icabhod, cecidit gloria. Translata est enim gloria capta arca, unde: .
Copyright information for VulgGlossa